Project description Choose a text from the list Meet LiTgloss participants Help
Main text Read some basic information For further reading
  Poems III.13-18 by Sulpicia
annotated by Sandra Boero-Imwinkelried

Sulpiciae Elegidia (*)

I (III.13 )
Tandem uenit amor, qualem texisse pudori
quam nudasse alicui sit mihi fama magis.
Exorata meis illum Cytherea Camenis
attulit in nostrum deposuitque sinum.
Exsoluit promissa Venus: mea gaudia narret, 5
dicetur si quis non habuisse sua.
Non ego signatis quicquam mandare tabellis,
ne legat id nemo quam meus ante, uelim,
sed peccasse iuuat, uultus componere famae
taedet: cum digno digna fuisse ferar. 10

II (III.14)
Inuisus natalis adest, qui rure molesto
et sine Cerintho tristis agendus erit.
Dulcius urbe quid est? an villa sit apta puellae
atque Arretino frigidus amnis agro?
iam, nimium Messalla mei studiose, quiescas:
non tempestivae saepe, propinque, viae.
hic animum sensusque meos abducta relinquo,
arbitrio quamvis non sinis esse meo.

III (III.15)
Scis iter ex animo sublatum triste puellae?
natali Romae iam licet esse suo.
omnibus ille dies nobis natalis agatur,
qui necopinanti nunc tibi forte venit.

IV (III.16)
Gratum est, securus multum quod iam tibi de me
permittis, subito ne male inepta cadam.
sit tibi cura togae potior pressumque quasillo
scortum
quam Servi filia Sulpicia:
solliciti sunt pro nobis, quibus illa dolori est
ne cedam ignoto maxima causa toro.

V (III.17)
Estene tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae,
quod mea nunc vexat corpora fessa calor ?
a ego non aliter tristes evincere morbos
optarim, quam te si quoque velle putem .
at mihi quid prosit morbos evincere, si ut
nostra potes lento pectore ferre mala?

VI (III.18)
Ne tibi sim , mea lux, aeque iam fervida cura
ac videor paucos ante fuisse dies,
si quicquam tota commisi stulta iuventa
cuius me fatear paenituisse magis,
hesterna quam te solum quod nocte reliqui
ardorem cupiens dissimulare meum.